Quibus [sect. 14] verbis, eorum opinio aperte convincitur, qui, ut sup. d. lib. 2. cap. 23. ex num. 5. ad 14. animadvertimus, solam curam conversionis infidelium Regibus nostris concessam existimarunt, & nudam protectionem, administrationem, sive superintendentiam, quae ad id commodius exequendum conduceret. Hoc [sect. 15] namque ipsummet Apostolicum praedicandi munus suapte natura praesefert, quod secundum doctrinam Bellarmini lib. 1. de Rom. Pontif. cap 23. annexam habet quondam amplissimam, atque a Deo ipso delegatam iurisdictionem. Imo & omnem potestatem, & auctoritatem faciendi omnes spirituales functiones, & regendi, ac gubernandi animas in spiritualibus, caeterisque omnibus, quae ad salutem earum pertineant, ut optime tradit D. Thom. in l. ad Corinth. cap. 12. & alijs relatis Rutil. Benzonius de anno Iubilaei lib. 2. cap. 24. pag. 154. Pontifex autem, ut praedicta verba declarant ulterius progredi voluit, cum non solum praedicationis curam Regibus nostris iniunxerit, sed ut eos ad hanc provinciam suscipiendam, & exequendam magis promptos, idoneos, atque alacres redderet plenissimum dominium, & omnimodam in temporalibus utilitatem, potestatem, ac iurisdictionem enixis, & geminatis clausulis se illis, & eorum successoribus concedere voluisse profiteatur. Quod iuxta [sect. 16] iuris regulas, & sanctae Romanae Sedis usum, & consuetudinem recte sacere potuit, ut resolvunt Palac. Rub. Sepulveda, Franc. Vargas, Gregor. Lopez, Anastas. Germon. Thom. Bozius, Doct. Marta, Rebellus, & alij, quos in eod. cap. 23. ex num. 63. citavimus, & iterum cap. 24. ex num. 19.