Quibus † verbis, eorum opinio apertè convincitur, qui, ut ſup. d. lib. 2. cap. 23. ex num. 5. ad 14. animadvertimus, ſolam curam converſionis infidelium Regibus noſtris conceſſam exiſtimarunt, & nudam protectionem, adminiſtrationem, ſive ſuperintendentiam, quæ ad id commodius exequendum conduceret. Hoc † namque ipſummet Apoſtolicum prædicandi munus ſuapte naturâ præſefert, quod ſecundùm doctrinam Bellarmini lib. 1. de Rom. Pontif. cap 23. annexam habet quondam ampliſsimam, atque à Deo ipſo delegatam iuriſdictionem. Imò & omnem poteſtatem, & auctoritatem faciẽdi omnes ſpirituales functiones, & regendi, ac gubernandi animas in ſpiritualibus, cæteriſq́ue omnibus, quæ ad ſalutem earum pertineãt, ut optimè tradit D. Thom. in l. ad Corinth. cap. 12. & alijs relatis Rutil. Benzonius de anno Iubilæi lib. 2. cap. 24. pag. 154. Pontifex autem, ut prædicta verba declarant ulterius progredi voluit, cùm non ſolùm prædicationis curam Regibus noſtris iniunxerit, ſed ut eos ad hanc provinciam ſuſcipiẽdam, & exequendam magis promptos, idoneos, atque alacres redderet pleniſsimum dominium, & omnimodam in temporalibus utilitatem, poteſtatem, ac iuriſdictionem enixis, & geminatis clauſulis ſe illis, & eorum ſucceſſoribus concedere voluiſſe profiteatur. Quod iuxta † iuris regulas, & ſanctæ Romanæ Sedis uſum, & conſuetudinem rectè ſacere potuit, ut reſolvunt Palac. Rub. Sepulveda, Franc. Vargas, Gregor. Lopez, Anaſtaſ. Germon. Thom. Bozius, Doct. Marta, Rebellus, & alij, quos in eod. cap. 23. ex num. 63. citavimus, & iterum cap. 24. ex num. 19.