Inter quos [sect. 17] Pet. Malsetitus apud Mandellum cons. 769. num. ult. vol. 4. postquam toto illo consilio iustitiam huius conquisitionis pluribus argumentis ostendere, & ab impugnationibus Episcopi Chiapensis tueri curavit, & quod mediante praedicta Alexandri VI. concessione magis secure procedat, ita concludit: Ex quibus omnibus constat, Maiestatem suam licite non solum quod ius Fori sed quoad ius Poli, & non solum quoad iudicium Ecclesiae sed quoad iudicium animae, fecisse has terras suae ditionis, & fore verum Regem istorum, pium, & iustum, & non tyrannum, & [sect. 18] dictum Episcopum falso & non absque scandalo dixisse, quae dixit: & licite, & iuste eos, qui habuerunt ex Regum concessione bona, magistratus, & dominatus in praemium suorum laborum, possidere quae possident.