Inter quos † Pet. Malſetitus apud Mandellum conſ. 769. num. ult. vol. 4. poſtquam toto illo conſilio iuſtitiam huius conquiſitionis pluribus argumentis oſtẽdere, & ab impugnationibus Epiſcopi Chiapenſis tueri curavit, & quòd mediante prædictâ Alexandri VI. conceſsione magis ſecurè procedat, ita concludit: Ex quibus omnibus conſtat, Maieſtatẽ ſuam licitè nõ ſolum quod ius Fori ſed quoad ius Poli, & nõ ſolùm quoad iudiciũ Eccleſiæ ſed quoad iudiciũ animæ, feciſſe has terras ſuæ ditionis, & fore verum Regem iſtorum, pium, & iuſtum, & non tyrannum, & † dictum Epiſcopum falsò & non abſque ſcandalo dixiſſe, quæ dixit: & licitè, & iuſtè eos, qui habuerunt ex Regũ conceſsione bona, magiſtratus, & dominatus in præmium ſuorum laborum, poſsidere quæ poſsident.