Cui adsentiens [sect. 19] Marquardus de Susanis in tract. de Iudae. & Infidel. l. part. cap. 14. similiter resolvit: Quod virtute dictae concessionis Alex. Sexti, iuste bella mota fuerunt Indis noviter repertis per gentes Hispanorum, ut nomen Salvatoris Domini nostri Iesu Christi in terris, & insulis praedictis facile induceretur, quod non poterat praedicari, nisi prius superatis gentibus illis, natura barbaris, quod rei exitus demonstravit: nam postquam fuerunt debellatae, nomen Christi, & eius Evangelium receperunt, & ita iure iusti belli legitime possessae sunt, & possidentur per Hispanos.