Et revera, [sect. 21] hoc plenum Novi Orbis dominium, quod hodie nostri Reges obtinent, & exercent, illis ab initio concessum fuisse, vel ex eo colligi potest, quod semper ita Alexandri VI. donationem acceperint, & eius virtute atque auctoritate subnixi, has provincias per centum & triginta annorum discursum cum omnimoda potestate, & iurisdictione possederint.