Et reverâ, † hoc plenum Novi Orbis dominium, quod hodie noſtri Reges obtinent, & exercent, illis ab initio conceſſum fuiſſe, vel ex eo colligi poteſt, quòd ſemper ita Alexandri VI. donationem acceperint, & eius virtute atque auctoritate ſubnixi, has provincias per centum & triginta annorum diſcurſum cum omnimoda poteſtate, & iuriſdictione poſſederint.