Nam [sect. 22] quemadmodum a primordio tituli posterior formatur eventus, l. 1. circa fin. C. de impon. lucrat. descrip. cum alijs, quae congerit Bartol. cons. 243. fuit quidam, n. 2. lib. 1. Alexand. cons. 90. in fine lib. 3. Craveta cons. 158. In fine, Card. Tuschus pract. conclus. iur. verb. Titulus, conclus. 314. & tetigimus sup. lib. 2. cap. 24. num. 86. ita [sect. 23] ex post facto talis praesumitur titulus, qualem praesens, & praeterita possessio demonstrat, cap. cum dilectus de consuetud. ubi egregie notant Abbas, Anton. & Imola, cap cum venissent, ubi DD. de institutionibus, l. quaedam mulier, D. de rei vend. l. sicut, §. supervacuum, D. quib. mod. pign. vel hyp. sol. l. 4. titul. 33. part. 7. Bald. cons. 130. volum. 1. & in cap. 1. colum. 2. de Capitan. qui Curiam vendid. Vbi dicit, [sect. 24] quod possessio subsequens, est titulorum interpretativa, idem Baldus cons. 420. vol. 1. & cons. 352. lib. 3. Ubi tradit, quod possessio, vel usus declarat, quid venerit in concessione, quem sequitur alia congerens Paulus Castrens. cons. 347. volum. 1. Craveta cons. 192. Socinus cons. 3. num. 5. vol. 1. & cons. 58. vol. 3. Curtius cons. 162. col. 3. Aretinus cons. II. num. 6. Alciat. cons. 112. num. II. lib. 4. Bald. Ias. Decius, & caeteri communiter scribentes in l. si certis annis, C. de pactis, idem Decius cons. 156. in sine, Laurent. Sylvanus cons. 66. n. 20. & alios allegans Bertazolus in cons. civili 97. num. 23. vol. 1. & Parisius cons. 140. num. 25. vol. 1. & cons. 3. num. 10. vol. 4. Matth. de Afflictis decis. Neapol. 2. Camill. Borrellus de praestant. Reg. Cathol. cap. 53 n. 37. ¶ Et in materia [sect. 25] utili nostrorum maioratuum Hispaniae ad interpretationem l. 41. Tauri, quod verba dubia scripturae institutionis maioratus, illum in perpetuum inducant, si concurrat consuetudo, saltem per decennium observata, ut in bonis in ea contentis iure primogeniturae succedatur, optime resolvunt Roder. Suarez in. l. quoniam in prioribus, ampliat. 10. a num. II. Didac. Perez in l. fin. tit. 13. lib. 3. ordin. verb. Cien anos, vers. Vtrum ius primogeniturae, Mieres de maiorat. 4. par. quaest. 20. a num. 56. late Burgos de Paz cons. 9. num. 3. Molina de Hispan. Primogen. lib. 2. cap. 6. num. 58. & 59. Alter Molina de maiorat. disput. 596. ubi ex praedictis, & alijs iuribus, & auctoribus probant, consuetudinem [sect. 26] esse interpretativam legum, privilegiorum, & scripturarum, quae ex decennij lapsu interpretantur atque declarantur. ¶ Et quod non requiratur, quod sit praescripta, sed sufficiat spatio quantumcunque brevi illius usum invaluisse, Tiber. Decia. cons. 44. per totum, maxime num. 6. volum. 2. Surd. cons. 335. num. 26. & 27. vol. 3. Menochius cons. 163. num. 8. vol. 2. Burgos de Paz cons. 23 num. 5. ubi addit, quod talis observantia declarativa extenditur etiam ad casus non expressos, quamvis non respondeant proprietati verborum, sed aliquantulum naturali eorum significationi adversetur. Et etiam in odiosis, & ubi ius commune resistit, ut late per Ioseph. Ludovic. de consuet. conclus. unica, illat. 13. 36. 40. 154. cum pluribus alijs. Et quamvis mala appareat, ut constat ex Rota Romana apud Nicol. Garc. de benefic. 5. p. c. 1. n. 137. & seq. & tradit alia Seraph. decis. 454. n. 3. Tiber. Dec. cons. 31. a n. 151. vol. 1. Mascar. de probat. concl. 145. Card. Tusch. tom. 2. concl. 878. & Nos sup. lib. 2. cap. 24. num. 86. & seqq.