Maxime, [sect. 27] cum in casu, de quo loquimur, hanc interpretationem, etsi verba ita clara non essent, necessitas rei, quae gerenda erat, extorquere debuisset. Quis enim non videt, parum securam esse posse [sect. 28] Ecclesiasticam disciplinam, quam inter istas barbaras nationes seminare conabantur, si eam saecularis potentia, & dominatio non comitaretur? Status [sect. 29] quippe spiritualis conservari non potest sine temporali, ut pluribus ostendit Fr. Ioan. a Ponte in conven. utr. Monarch. lib. 1. cap. 7. pag. 37. & 38. & historiarum monumentis docemur, [sect. 30] quod in qualibet Monarchia, ab initio saeculi, tria se invicem per ordinem comitata sunt, Divinus cultus, sapientia scholastica (id est Theologica) & saecularis potentia, ut praeclare tradit D. Thom. lib. 2. de regim. Princip. cap. 16.