Vnde succedit [sect. 31] alia regula iuris, quae habet, quoties idem sermo duas sententias exprimit, eam potissimum accipi debere, quae rei gerendae aptior sit, l. quoties 67. D. de reg. iur. Quo [sect. 32] loci Dec. Mayner. Cagnol. Ferrar. Petr. Faber, & Raevardus sic Iulianum exponunt, quasi docere voluerit, verba dubia iuxta subiectam materiam explicanda esse. Vel [sect. 33] ut magis actus valeat, quam pereat: resque, de qua agitur, in tuto sit, l. quoties, & l. ubi est verborum in fine, D. de rebus dubijs, l. quoties in stipulationibus, D. de verb. obligat. l. non puto, D. fam. erciscundae, l. si uno, D. locati, l. insulam, de praescrip. verb. cum alijs, quae adducit Stepha. de Federicis in tract. de interpr. leg. part. 3. & Simon de Praetis de interpret. ult. volunt. lib. 2. fol. 176. solut. 2. num. 17. Ego vero sic etiam exponi posse arbitror, [sect. 34] ut intellectus rei gerendae aptior a. 1. C. Ille dicatur, qui rei, de qua agitur, magis respondet, & ad eam magis promovendam, commodiusque exequendam dirigitur. Nam [sect. 35] cum aliquid alicui conceditur, non solum quod ad illud expediendum, necessarium eft, concessum videtur, l. 2. cum vulgatis, D. de iurisd. omn. iud. Sed & quod maiorem eiusdem negotij commoditatem, & facilitate respicit, ex text. eleganti in cap. praeterea 5. de offic. delegati, 1. penult. D. de usufruct. l. 1. §. si ei quem, vers. fin. D. de institor. l. 1. §. fin. D. de usufruct. legato, l. veteres in princ. D. de itinere actuque privat. cap. fin. de dolo, & contumac. per quem notat ibi Baldus, [sect. 36] quod qui habet mandatum ad quaecunque necessaria, videtur etiam habere ad ea, quae utilia sunt, Franc. de Aretio in cap. de testibus, col. 3. de testib. Vbi tenet, [sect. 37] quod in dispositione hominis uno concesso, veniunt non solum ea, sine quibus actus explicari non posset; sed etiam ea, cum quibus facilius, & commodius expeditur, quem laudat, & sequitur Iason in dict. 1. 2. de iurisd. omn. iud. num. 11. vers. Istam regulam, ubi reprobat opinionem Geminiani, aliter sentientis contra Dom. de Rota, decis. 379.