Quibus addere possumus, [sect. 38] quod licet regulariter populi, qui se alicuius superioris potestati, & protectioni iure foederis, vel clientelae pro pacis medijs, vel alia ratione, committunt, liberi esse non desinant, nec sibi aliquam subiectionem imponant, ut tradunt communiter Bartol. & DD. per text. ibi in l. Non dubito 7. ยง. liber autem, D. de capt. & postlimin. revers. Felin. in cap. cum non liceat num. 9. & seq. de praescrip. Ioan. de Platea in l. 1. C. de excusat. lib. 10. Ioan. Cephalus cons. 328. Modestin. Pistorius cons. 43. num. 30. decis. Camerae Imper. 1. tom. part. 2. voto 27. num. 10. fol. 159. Ioan. Bodin. in tract. de Repub. lib. 5. cap. 6. Renat. Choppin. de demanio Franciae lib. 3. tit. 18. num. 7. Pet. Gregor. lib. 20. Syntag. cap. 5. & plurimi alij relati ab Henric. Rosenthal. In epitome. feud. part. 1. cap. 4. conclus. 14. fol. 124. Vbi tamen verba concessionis, vel conventionis ulterius progrediuntur, saepe solet ex illis superioritatis, & dominationis ius induci, & acquiri, ut ijdemmet Auctores observant, & Everard. cons. 3. num. 9. Goden. cons. 32. num. 3. & Fulvius Pacianus de probat. lib. 2. cap. 43. num. 16. Praesertim [sect. 39] quando Regibus talis clientela conceditur, in quibus protectio significat iurisdictionem, cap. ad audientiam de appellation. ubi DD. & alij, quos refert, & sequitur Guido Papae decis. 151. num. 9. vers. Venio ad sextum, August. Veroius cons. 65. num. 119. vol. 1. & Didac. Perez in l. 3. tit. 3. lib. 1. ordinam. col. 2.