Quibus addere poſſumus, † quòd licèt regulariter populi, qui ſe alicuius ſuperioris poteſtati, & protectioni iure fœderis, vel clientelæ pro pacis medijs, vel aliâ ratione, committunt, liberi eſſe non deſinant, nec ſibi aliquam ſubiectionem imponant, ut tradunt communiter Bartol. & DD. per text. ibi in l. Non dubito 7. §. liber autem, D. de capt. & poſtlimin. reverſ. Felin. in cap. cùm non liceat num. 9. & ſeq. de præſcrip. Ioan. de Platea in l. 1. C. de excuſat. lib. 10. Ioan. Cephalus conſ. 328. Modeſtin. Piſtorius conſ. 43. num. 30. deciſ. Cameræ Imper. 1. tom. part. 2. voto 27. num. 10. fol. 159. Ioan. Bodin. in tract. de Repub. lib. 5. cap. 6. Renat. Choppin. de demanio Franciæ lib. 3. tit. 18. num. 7. Pet. Gregor. lib. 20. Syntag. cap. 5. & plurimi alij relati ab Henric. Roſenthal. In epitome. feud. part. 1. cap. 4. concluſ. 14. fol. 124. Vbi tamẽ verba conceſsionis, vel conventionis ulterius progrediuntur, ſæpè ſolet ex illis ſuperioritatis, & dominationis ius induci, & acquiri, ut ijdemmet Auctores obſervant, & Everard. conſ. 3. num. 9. Goden. conſ. 32. num. 3. & Fulvius Pacianus de probat. lib. 2. cap. 43. num. 16. Præſertim † quãdo Regibus talis cliẽtela conceditur, in quibus protectio ſignificat iuriſdictionem, cap. ad audiẽtiam de appellation. ubi DD. & alij, quos refert, & ſequitur Guido Papæ deciſ. 151. num. 9. verſ. Venio ad ſextũ, Auguſt. Veroius conſ. 65. num. 119. vol. 1. & Didac. Perez in l. 3. tit. 3. lib. 1. ordinam. col. 2.