Et hanc [sect. 40] plenam Novi Orbis donationem Alexandrum VI. Regibus Hispaniae fecisse, ultra supra dictos auctores, aperte etiam fatetur Ioan. Bodinus lib. 1. de Repub. Cap. 9. cuius verba refert Mag. Marquez in Gubernat. Christ. lib. 1. c. 27. pag. 163. Addit vero [sect. 41] Bodinus, eiusdem concessionis virtute potentissimos Reges nostros effectos fuisse Romanae sedis vassallos, & feudatarios ligios, quoad insulas maris Oceani, Regnum Peruanum, & reliqua, quae in utraque India ex Pontificum concessione acquisierunt, & in posterum acquisierint: quoniam hoc, inquit, inter ipsos pactum fuit, ut vel ipsi Hispani scriptores affirmant. Quod etiam admittere videtur Marta de iurisdict. l. part. cap. 26. num. 55. Sed falsum utique est, & nullo iure, ratione, vel auctoritate probatur, sed sola Bodini calumnia, [sect. 42] qui frequenter pluribus Regibus sine causa supremam dominationem adimere solet, ut bene advertit Dom. Gregor. Lopez Madera in Monarch. Hispan. cap. 2. fol. 12.