Et hanc † plenam Novi Orbis donationem Alexãdrum VI. Regibus Hiſpaniæ feciſſe, ultra ſuprà dictos auctores, apertè etiam fatetur Ioan. Bodinus lib. 1. de Repub. Cap. 9. cuius verba refert Mag. Marquez in Gubernat. Chriſt. lib. 1. c. 27. pag. 163. Addit verò † Bodinus, eiuſdem conceſsionis virtute potentiſsimos Reges noſtros effectos fuiſſe Romanæ sedis vaſſallos, & feudatarios ligios, quoad inſulas maris Oceani, Regnum Peruanum, & reliqua, quæ in utraque India ex Pontificum conceſsione acquiſierunt, & in poſterum acquiſierint: quoniã hoc, inquit, inter ipſos pactum fuit, ut vel ipſi Hiſpani ſcriptores affirmãt. Quod etiam admittere videtur Marta de iuriſdict. l. part. cap. 26. num. 55. Sed falſum utique eſt, & nullo iure, ratione, vel auctoritate probatur, ſed ſolâ Bodini calumniâ, † qui frequenter pluribus Regibus ſine cauſa ſupremam dominationem adimere ſolet, ut benè advertit Dom. Gregor. Lopez Madera in Monarch. Hiſpan. cap. 2. fol. 12.