Inprimis namque [sect. 43] Bullae Pontificiae verba (ut ex illorum serie manifeste constabit) nullam prorsus huiusmodi feudi mentionem directe, aut indirecte fecerunt, neque aliquid Sedi Apostolicae in his Novi Orbis provincijs ullo pacto reservarunt; sed totum ius, dominium, & iurisdictionem earum plene, & libere cum solo onere praedicationis & conversionis Indorum Regibus Catholicis concesserunt. Vnde succedit communis omnium Doctorum opinio, quae [sect. 44] habet, quod quando Princeps, vel Imperator nihil sibi reservat, sed utitur verbo, Donamus, largimur, concedimus, & alijs similibus, non inducitur feudum, neque aliqua feudi reservatio, sed pura & absoluta donatio, ut egregie probat, & prosequitur Oldrad. cons. 159. Angelus cons. 242. incip. Super puncto, in fine, Decius cons. 32. & 498. col. 2 num. 11. Mandellus Albanus multum in nostris terminis loquens, cons. 64. num. 29. & sequent. & num. 64. lib. 1. idem lib. 1. ubi recte concludit, [sect. 45] in dubio potius praesumi, & induci donationem, quam feudum: quod etiam sequitur, & communiter receptum esse testatur Socinus Iunior cons. 102. incip. Non sum, n. 9. & seqq. vol. 2. Decius cons. 85. col. 3. & cos. 193. col. I & cons. 208. col. 2. & cons. 269. col. 2. & plures alij relati per Iulium Clar. & eius addition. Baiardum in §. feudum, q. 17. & Henricum Rosenthalium de feudis l. part. cap. 6. conclus. 26. num. 2. & seqq. ubi innumeros citat litt. B. &c. & hoc pugna carere inquit. ¶ Et magis in terminis, quod Papa dum Regnum confert, dat omnem potestatis plenitudinem, & aliquem investiens omnia Regalia libere concedere videtur, pluribus, post alios, probat Barthol. Caepola de servit. Urb. praed. cap. de portu, colum. 1. & Camil. Borrell. de praestant. Reg. Cathol. cap. 48. num. 12. & 16. pag. 352.