Secvndo, [sect. 46] quia pariter falsum est, quod idem Bodinus nostris Scriptoribus, rerumque Indicarum Historicis imponit: nam illi potius docent, quod quemadmodum quoad Castellae, & Legionis Regna, Reges nostri nullum superiorem in temporalibus recognoscunt, ut late probavimus supra lib. 2. cap. 21. ex num. 70. ita & in provincijs Novi Orbis, quae illis adiectae sunt, eandem omnino exemptionem conservant, ut expresse praeter alios advertit Domin. Sotus de iust. & iure, lib. 4. quae. 4. art. 2. & Camill. Borrel. de praestan. Reg. Cath. cap. 46. ex num. 217. & cap. 47. ex n. 6. 7. & 14. ¶ Vulgaris quippe doctrina est, [sect. 47] provincias de novo quaesitas, & alicui Regno accessorie unitas, & auctas, atque (ut ita loquar) incorporatas, unum & idem Regnum censeri, eisdemque legibus, iuribus & privilegijs gubernari, & gaudere debere, ut pluribus ostendunt Bartol. Bald. Castrens. & alij per text. ibi in l. si convenerit la 2. §. si nuda, D. de pignorat. act. idem Bald. in l. cunctos populos, num. 1. ad medium, C. de summa Trinit. idem Bartol. in l. damni, §. si is, qui aedes, D. de damno infecto, & in tract. Tiberiadis, Rub. de insula, col. 2. Ioan. de Platea in l. neminem, C. de Decurion. lib. 10. in fine, Angel. in l. de quibus, col. penult. D. de legibus, Barbacia in cap. Rodulphus num. 7. de rescriptis, Guido Pap. cons. 134. & decis. 265. ubi eius additio, Iason in § in personam, num. 10. cum seqq. inst. de action. Gregor. Lopez per text. ibi in l. 4. titul. 12. & in l. 27. tit 7. part. 1. & in l. 7. tit. 20. part. 3. glos. 3. & plures alji, quos refert & sequitur Matthae. de Affictis in tit. quae sint Regalia, verb. Portus, num. 15. in usib. feud. Aviles omnino videndus in cap. Praetorum in prooemio, verb. Islas. ex num. 2. ad 14. & in cap. 6. verb. I su tierra, bum. 5. Mieres de maiorat. 2. part. quae st. 5. a num. 11. Hierony. Goncalez in reg. 8. Cancellar. glos. 5. §. 7. a num. 119. Fran. de Clapperijs decisionum caus. fiscal. causa 1. quaest. unica num. 14. & seqq. Lanarius cons. 76. num. 13. Vincent. de Franchis decis. Neapol. 506. num. 11. & in terminis de provincijs Novi Orbis agens Lasarte de decima empt. & vend. in praefat. num. 20. in addition. & novissime Ioan. Bap. Valencuela cons. 82. num. 70. & cons. 79. num. 39. Quod secus est, quando aeque principaliter uniuntur, nam unumquodque retinet, & conservat iura & privilegia sua, ut tradunt ijdem Auctores supra relati, & ultra eos de Regno Aragoniae loquens Sesse decis. 113. num. 20. part. 2. de Neapolitano, & Siculo Gizarel decis. Neapol. 43. n. 23. 29. & Fran. Milanen. decis. 2. Borrel. in compend. decis. tom. 1. tit. 43. num. 158. de Regno Valentiae, Leo. decis. 2. num. 34. 1. part. Portugalliae, Aguirre in Apologia 4. part. a num. 55. Gabr. Pereira decis. Lusit. 2. a num. 2. & Did. a Brito in causa maior. Reg. Coronae, quaest. 1. num. 13. & 20. & de Mediolani Ducatu Lancellot. Gallia ad consuet. Alexan. in praefat. num. 94.