Deniqve [sect. 48] contra Bodinum facit, quia nullibi legitur, quod Reges nostri ob praedictam Alexandri Sexti concessionem se in temporalibus Ecclesiae iurisdictioni quoad istas provincias subiecerint, vel quod ullo tempore Romani Pontifices hoc iure, & potestate in illis usi fuerint, imo neque uti voluerint. Nam quod Bodinus, & Marta considerant, [[48a]] de lite inter Lusitaniae, & Castellae Reges orta, & ab Alexandro VI. terminorum divisione, & lineae deductione composita, de qua plura diximus sup. lib. 1. cap. 6. ex num. 69. & lib. 2. cap. 24. num. 18. ex communi ipsorum Regum consensu, ad vitandas, & sedandas discordias processit, ut egregie tradit Thom. Bozius de sign. Eccl. Dei lib. 17. cap. 4. vers. Ioanni primo, & novissime Seraph. Freitas de iusto Imp. Asiat. cap. 7. num. 5. Et quia cum eo [sect. 49] tempore de praedicationis, & conversionis munere praecipue tractaretur, eius descriptio, & assignatio cum primis ad Sedem Apostolicam pertinebat, ut bene observat. Pat. Fran. Suarez in tract. de Fide, dispu. 18. sect. 1. num. 7. & Nos supra lib. 2. cap. 24. num. 18. resolvimus.