Deniqve † contra Bodinum facit, quia nullibi legitur, quòd Reges noſtri ob prędictam Alexandri Sexti conceſsionem ſe in temporalibus Eccleſię iuriſdictioni quoad iſtas provincias ſubiecerint, vel quòd ullo tempore Romani Pontifices hoc iure, & poteſtate in illis uſi fuerint, imò neque uti voluerint. Nam quod Bodinus, & Marta conſiderant, † de lite inter Luſitanię, & Caſtellæ Reges ortâ, & ab Alexandro VI. terminorum diviſione, & lineæ deductione compoſitâ, de qua plura diximus ſup. lib. 1. cap. 6. ex num. 69. & lib. 2. cap. 24. num. 18. ex communi ipſorum Regum conſenſu, ad vitandas, & ſedandas diſcordias proceſsit, ut egregiè tradit Thom. Bozius de ſign. Eccl. Dei lib. 17. cap. 4. verſ. Ioanni primo, & noviſsimè Seraph. Freitas de iuſto Imp. Aſiat. cap. 7. num. 5. Et quia cùm eo † tempore de prędicationis, & converſionis munere præcipuè tractaretur, eius deſcriptio, & aſsignatio cum primis ad Sedem Apoſtolicam pertinebat, ut benè obſervat. Pat. Fran. Suarez in tract. de Fide, diſpu. 18. ſect. 1. num. 7. & Nos ſuprà lib. 2. cap. 24. num. 18. reſolvimus.