Quod etiam, [sect. 50] & eximia pietas, & Religio, qua nostri Catholici Reges Romanam Ecclesiam semper prosequuti, & venerati sunt, eosdem induxit ad Pontificis concessionem, benedictionem, aut beneplacitum expostulandum, ut melius, & foelicius detectionem, & conquisitionem Novi Orbis, quam praemanibus habebant, exequerentur. Quamvis [sect. 51] non deficiant plures doctissimi viri, qui & nunc censent, & ea tempestate censuerunt, Christianos Principes etiam absque aliqua Pontificis licentia, & concessione, quorumlibet Infidelium provincias convertere, & sibi subijcere posse, ut tetigi sup. lib. 2. cap. 13. num. 6. & alibi passim, & constat ex traditis a Petro Malferito d. cons. 769. apud Mandellum, vol. 2. Marquard. d. tract. de Iudae. & infidel. 1. par. cap. 14. Fr. Anton. a Corduba in quaestionario, lib. 1. quaest. 57. dub. 5. Ant. de Herrera, qui rem, uti gesta fuit, ex historiae monumentis recenset in histor. gener. Ind. Occid. decad. 1. lib. 2. cap. 4. & AEgid. Benedict. in l. ex hoc iure, D. de iust. & iure, cap. 3. num. 21.