Quod etiam, † & eximia pietas, & Religio, quâ noſtri Catholici Reges Romanam Eccleſiam ſemper proſequuti, & venerati ſunt, eoſdem induxit ad Pontificis conceſsionem, benedictionem, aut beneplacitum expoſtulandum, ut melius, & fœlicius detectionem, & conquiſitionem Novi Orbis, quam præmanibus habebant, exequerentur. Quamvis † non deficiant plures doctiſsimi viri, qui & nunc cenſent, & eâ tẽpeſtate cenſuerunt, Chriſtianos Principes etiam abſque aliqua Pontificis licentia, & cõceſsione, quorumlibet Infidelium provincias cõvertere, & ſibi ſubijcere poſſe, ut tetigi ſup. lib. 2. cap. 13. num. 6. & alibi paſſim, & cõſtat ex traditis a Petro Malferito d. conſ. 769. apud Mandellum, vol. 2. Marquard. d. tract. de Iudæ. & infidel. 1. par. cap. 14. Fr. Anton. à Corduba in quæſtionario, lib. 1. quæſt. 57. dub. 5. Ant. de Herrera, qui rem, uti geſta fuit, ex hiſtoriæ monumentis recenſet in hiſtor. gener. Ind. Occid. decad. 1. lib. 2. cap. 4. & Ægid. Benedict. in l. ex hoc iure, D. de iuſt. & iure, cap. 3. num. 21.