Quod non ea mente dictum quispiam existimet, ut Pontificiae concessionis vigorem, & effectum aliquatenus infringere velim, de cuius suprema, hac in parte potestate, & auctoritate, ita lato sermone in superioribus egi. Sed ut planius appareat, si praedictorum Auctorum sententiam admitimus, nullam fuisse causam praedicti feudi inducendi, & recognoscendi, cum Pontifex [sect. 52] nihil de suo concesserit, & Reges nostri id quod postulabant, iure proprio consequi possent, arg. l. Titia Seio in princip. de legat. 2. l. 1. C. de re iudicata. §. si res aliena, inst. de legatis. Vbi non videtur quis legitime petere id, quod iam apud se habet, l. 1. in fine, D. ad municipal. l. quae sub conditione, §. fin. D. de condit. instit. l. unica, C. de thesaur. lib. 10. ibi: Vt superfluum sit hoc precibus postulare, quod iam lege permissum est, cum alijs, quae tradit Greg. Lopez in l. 6. glos. 4. tit. 11. part. 6. glos. verb. Componedum, in cap. nuper de decimis, Surdus cons. 215. num. 21. & in tract. de aliment. tit. 9. quaest. 35. num. 25. Menoch. de adipiscenda possess. remed. 4. num. 179. Hippolyt. Riminald. in l. qui se patris, num. 217. C. unde liberi, Navarr. cons. 1. num. 4. sub titul. de postulat. Prlat. & Valencuela cons. 69. num. 88. & 89. & cons. 74. num. 65.