Quod nõ eâ mente dictũ quiſpiam exiſtimet, ut Pontificiæ conceſsionis vigorem, & effectum aliquatenus infringere velim, de cuius ſuprema, hac in parte poteſtate, & auctoritate, ita lato ſermone in ſuperioribus egi. Sed ut planiùs appareat, ſi prædictorum Auctorum ſententiam admitimus, nullam fuiſſe cauſam prædicti feudi inducendi, & recognoſcendi, cùm Pontifex † nihil de ſuo conceſſerit, & Reges noſtri id quod poſtulabant, iure proprio conſequi poſſent, arg. l. Titia Seio in princip. de legat. 2. l. 1. C. de re iudicata. §. ſi res aliena, inſt. de legatis. Vbi non videtur quis legitimè petere id, quod iam apud ſe habet, l. 1. in fine, D. ad municipal. l. quæ ſub conditione, §. fin. D. de condit. inſtit. l. unica, C. de theſaur. lib. 10. ibi: Vt ſuperfluum ſit hoc precibus poſtulare, quod iam lege permiſſum eſt, cum alijs, quę tradit Greg. Lopez in l. 6. gloſ. 4. tit. 11. part. 6. gloſ. verb. Componedum, in cap. nuper de decimis, Surdus cõſ. 215. num. 21. & in tract. de aliment. tit. 9. quæſt. 35. num. 25. Menoch. de adipiſcenda poſſeſſ. remed. 4. num. 179. Hippolyt. Riminald. in l. qui ſe patris, num. 217. C. unde liberi, Navarr. conſ. 1. num. 4. ſub titul. de poſtulat. Prlat. & Valençuela conſ. 69. num. 88. & 89. & conſ. 74. num. 65.