Neque his obstat, [sect. 53] si replicetur, quod quamvis dicta conquisitio, sola, & propria Regum nostrorum auctoritate fieri potuisset, ex eo tamen, quod Pontificem adierunt, & eius interventionem, licentiam, & concessionem necessariam esse existimarunt, iam amplius, & hoc totum ius, quod habent Apostolicae concessioni & liberalitati acceptum ferre debent: [sect. 54] argum. cap. veniens de praescrip. l. si mulier, §. sin. de eo quod met. caus. l. si cui, ubi glossa verb. Mutandae, D. de servit. l. de pupillo, §. meminisse, D. de novi oper. nuntiat. & aliorum, quae in simili ad varios casus notari solent de eo, qui potest [sect. 55] actum expedire propria auctoritate, quod sibi praeiudicat adeundo iudicem, nec ad viam facti redire potest, sed debet expectari iudicis auctoritas, ut tradit Bald. in l. aedem. n. 21. C. de locato, Gregor. Lopez in l. 6. glof. 1. vers. Si temen iudex, tit. 8. par. 5. Osascus decis. Pedemont. 164. num. 16. in fine, & num. 17. Valascus consultat. 88. a num. 7. lib. 1. & Lancellot. in tract. de attentat. cap. 4. in praefat. a num. 419. & ampliat. 1. per totam. Nam [sect. 56] verior resolutio est, quod praedicta iura loquuntur, quando gratia, vel privilegium, quod petitur, & impetratur, omnino contrarium, & repugnans est iuri, quod alias precator habebat; tunc enim ab eo recedere, eique renuntiare velle videtur. Atvero quando haec contrarietas, vel repugnantia non adest, etiam si quis gratiam aut privilegium impetret, ad id quod semoto eo fecere posset, non inducitur proprij iuris renuntiatio, immutatio, diminutio, aut confusio. Sed. potius unum [sect. 57] ius alterum confirmat, ac iuvat, & electivum manet, aur etiam simultaneum, si se invicem non impediant, cap. post electionem de conces. praebend. ubi Abb. num. 4. & in d. cap. veniens, num. 18. cap. auditis de praescription. cap. cum personae, §. Quod si tales de privileg. lib. 6. cap. cum dilectus de consuetud. [sect. 58] optimus text. in l. forma, §. fin. D. de censib. ibi: Si quis veniam petierit, ut censum sibi emendare permittatur, deinde post hoc impetratum cognoverit, se non debuisse hoc petere, quia res emendationem non desiderabat: nullum ei praeiudicium ex eo quod petijt, ut censum emendaret, fore, saepissime rescriptum est, ubi glos. verb. Rescriptum, alios concordantes allegat, l. fin. C. de repud. haered. per quam solam, de caeteris oblitus, sic in pulchra specie, post Bald. Alex. & alios, quos refert, docet Molina de Hispan. primogen. lib. 2. cap. 10. num. 75. ibi: Nam quoties concurrunt quod aliquid ius commune, & privilegium, non confunduntur, sed potest quis quoad id uti iure communi, & etiam privilegio.