Neque his obſtat, † ſi replicetur, quòd quamvis dicta conquiſitio, ſolâ, & propriâ Regum noſtrorum auctoritate fieri potuiſſet, ex eo tamen, quòd Pontificem adierunt, & eius interventionem, licentiam, & conceſsionem neceſſariam eſſe exiſtimarunt, iam amplius, & hoc totum ius, quod habent Apoſtolicæ conceſsioni & liberalitati acceptum ferre debent: † argum. cap. veniens de præſcrip. l. ſi mulier, §. ſin. de eo quod met. cauſ. l. ſi cui, ubi gloſſa verb. Mutandæ, D. de ſervit. l. de pupillo, §. meminiſſe, D. de novi oper. nuntiat. & aliorum, quæ in ſimili ad varios caſus notari ſolent de eo, qui poteſt † actum expedire propriâ auctoritate, quod ſibi præiudicat adeundo iudicem, nec ad viam facti redire poteſt, ſed debet expectari iudicis auctoritas, ut tradit Bald. in l. ædem. n. 21. C. de locato, Gregor. Lopez in l. 6. glof. 1. verſ. Si temen iudex, tit. 8. par. 5. Oſaſcus deciſ. Pedemont. 164. num. 16. in fine, & num. 17. Valaſcus conſultat. 88. à num. 7. lib. 1. & Lancellot. in tract. de attentat. cap. 4. in præfat. à num. 419. & ampliat. 1. per totam. Nam † verior reſolutio eſt, quòd prædicta iura loquuntur, quando gratia, vel privilegium, quod petitur, & impetratur, omnino contrarium, & repugnans eſt iuri, quod alias precator habebat; tunc enim ab eo recedere, eiq́ue renuntiare velle videtur. Atverò quãdo hæc contrarietas, vel repugnantia non adeſt, etiam ſi quis gratiam aut privilegium impetret, ad id quod ſemoto eo fecere poſſet, non inducitur proprij iuris renuntiatio, immutatio, diminutio, aut confuſio. Sed. potius unum † ius alterum confirmat, ac iuvat, & electivum manet, aur etiam ſimultaneum, ſi ſe invicem non impediant, cap. poſt electionem de conceſ. præbend. ubi Abb. num. 4. & in d. cap. veniens, num. 18. cap. auditis de præſcription. cap. cùm perſonæ, §. Quod ſi tales de privileg. lib. 6. cap. cùm dilectus de conſuetud. † optimus text. in l. forma, §. fin. D. de cenſib. ibi: Si quis veniam petierit, ut cenſum ſibi emendare permittatur, deinde poſt hoc impetratum cognoverit, ſe non debuiſſe hoc petere, quia res emendationem non deſiderabat: nullum ei præiudicium ex eo quod petijt, ut cenſum emendaret, fore, ſæpiſsimè reſcriptum eſt, ubi gloſ. verb. Reſcriptum, alios concordãtes allegat, l. fin. C. de repud. hæred. per quam ſolam, de cæteris oblitus, ſic in pulchra ſpecie, poſt Bald. Alex. & alios, quos refert, docet Molina de Hiſpan. primogen. lib. 2. cap. 10. num. 75. ibi: Nam quoties concurrunt quod aliquid ius commune, & privilegium, non confunduntur, ſed poteſt quis quoad id uti iure communi, & etiam privilegio.