Et [sect. 61] nemo prohibetur plura iura, & titulos cumulare, tam ad sui iuris confirmationem, cum de eo certus eft, quam ad maiorem cautelam, quando de eo dubitat, l. 4. D. ad leg. Falci. cap. sacrorum 12. quaest. 2. d. cap. post. electionem, cum alijs, quae plene notat Felinus in cap. in nostra, num. 2. de rescript. Ludovic. Roma. cons. 350. num. 13. Paul. Castrens. in l. quidam, §. sed cum veteres, num. 2. C. de necess. serv. haered. instit. Zas. in l. 3. §. ex pluribus, num. 34. D. de acquir. post. Lofredus cons. 17. num 57. Cavallinus milleloq. 773. num 1. Molina d. lib. 2. cap. 2. num. 11. in fine, & num. 14. & cap. 7. n. 70. Menochius lib. 4. praesumpt. 4. per totam, & Cervantes in l. 3. Tauri, num. 66. & 72. qui ita recte [sect. 62] respondet ad text. in d. cap. veniens. In cuius specie merito advertit Abbas ibidem, num. 19. solam gratiae impetrationem nocere, etiam si quis ea usus non fuerit. Caeterum [sect. 63] quando obtenta, & impetrata non fuit, sed duntaxat petita, non inducitur renuntiatio iuris communis antea competentis, & impetrans poterit ad illud redire, argum. celebris text. in l. si vero non habuit effectum petitio. 8. D. de bonis legat. praestand. & aliorum, quae in specie subtiliter expendit Oldradus cons. 313. num. 5.