Et idem † reſponderi, & notari poteſt circa illam doctrinam ſuprà relatam; quod qui ſemel iudicem adijt, ad viam facti redire non poteſt. Præterquàm quòd in hoc plures alij contrarium defendunt, ex d. l. forma, de cenſibus & ſimilibus, & ut plurimùm, in iudicialibus tantùm procedere tradunt, ad obviandum rixis, & ne iudiciorum auctoritas contemnatur, in quibus variare non licet: ſecus autem in actibus extraiudicialibus, ubi non requiritur ſine figura iudicij, ut conſtat ex Lancelloto, & Valaſco ubi ſup. Alexan, conſ. 105. num. 27. lib. 3. Menoch. d. remed. 4. de adipiſcend. num. 425. & plenius ex ferè omnes utriuſque opinionis rationes, & ſequaces adducũt. A quibus † non multum diſtat vulgaris regula iuris, quæ docet, neminem prohiberi pluribus remedijs, & defenſionibus uti, ſi ad eundem finem tendant, & dirigantur, de qua in l. nemo, & l. is. qui dicit, D. de exception. l. nemo ex his 43. D. de regul. iur. & in cap. nullus pluribus, eodem titul. lib. 6. ubi Petr. Faber, & Petr. Pechius alia plurima congerunt. Quod licèt in actionibus regulariter prohibeatur, † ut dicitur in eâdem l. nemo, & in l. quod in hæredem, §. eligere, D. de tributor. actio. l. cùm filius 76. §. varijs, de legat. 2. cum mille alijs adductis gloſſa, & Doct. ibîdem, & Dueñas reg. 14. adhuc tamen permitti videmus, quando invicem contrariæ non ſunt, neque electione tolluntur, aut abſolutoria lata in una, parit exceptionem rei iudicatę in alia, ut optimè poſt Plateam, & alios, obſervat. Ioann. Oinotomus in §. ſi minus, num. 17. & 18. inſtit. de action. Vel quando quis incertus eſt, quæ potius actio teneat, vel de iure ſuo dubitat: tunc enim poteſt plures actiones non ſolùm habêre, ſed etiam ad maiorem iuris ſui comprobationem, & conſequutionem ſimul eas in iudicium deducere, ut ex altera victus, alteram exequatur, ex alia videlicet cauſa, ut benè notavit Ioan. apud Accurſ. in d. §. eligere, Petrus Faber in d. l. nemo ex his, pag. mihi 192. in fine, & in optimis caſibus inſinuatur in l. 1. §. quia autem in fine, D. quod legat. l. contra maiores, C. de inoffic. teſtam.