Rvrsvs [sect. 67] non oberit, si quis pro Bodini sententia perpendat doctrinam Andreae de Isernia in cap. 1. §. praeterea, vers. Ratione peccati, num. 53. de prohib. feud. alienat. & in §. nec Dominus, vers. Hoc casu, num. 45. quem refert, & sequitur Hieron. de Monte in tract. de fin. regund. cap. 29. num. ult. Quatenus inquit, [sect. 68] Romanum Pontificem in Regno Siciliae, quia ex eius concessione possidetur, proprietatis dominum mansisse, atque adeo in illo etiam in temporalibus iudicare posse, & declarare quod Rex non alienet, quia interest eius ius proprietatis conservare, & ut afflicti subditi a gravaminibus releventur. Nam ut hanc sententiam veram esse concedamus, parum quidem ex ea supremae Orbis Novi dominationi praeiudicabitur. Etenim, [sect. 69] ut idem Andreas de Isernia ibidem, aperte supponit, & colligitur ex cap. ad Apostolicae de re iud. lib. 6. Clement. Pastoralis eodem, Siciliae Regnum olim tam in spiritualibus, quam in temporalibus ad Ecclesiae Romanae patrimonium pertinebat ex antiqua illa Constantini donatione, & ab ea in feudum concessum fuit diversis Comitibus, ac Regibus, sub varijs pactionibus, & vectigalibus, ut refert Raphael Volaterranus lib. 5. comment. cap. Siciliae, pag. 2. & lib. 2. Geograph. cap. 2. Facellus, Bernard. Corius, & Ioseph. Carnevalius in histor. Reg. Sicil. per totam, Forcatul. de Gallor. Imper. & Philosoph. lib. 2. pag. 118. Carolus Sigonius de Regno Italiae lib. 5. 6. & 7. & plurimi alij; quos late recenset Borrellus de praestan. Reg. Cathol. cap. 46. & cap. 47. ex num. 1313. Marta de iurisdict. 1. part. car. 5. num. 8. & cap. 26. ex num. 6. ad 34. Scaccia de appellat. quaest. 7. num. 76. & seqq. & quaest. 8. num. 110. Thom. Bozius de sign. Ecclef. Dei lib. 17. c. 4. & Marinus Freccia, qui omnium Regum, & investiturarum nomenclaturam, inchoando a Constantini donatione ordinate recenset, in tract. de subfeudis rub. de antiq. stat. Reg. num. 51. & rub. de offic. Mag. Cancel. num. 25. Vnde [sect. 70] mirum non est, quod Summi Pontifices in eo Regno supra dicto iure aliquando usi fuerint, quod ad has provincias Indiarum Occidentalium transferri non potest, nec debet, in quibus (ut diximus) nulla eiusmodi feudi reservatio invenitur, & id quod ab Ecclesia concessum fuit, ab ea antea non possidebatur; sed Regum nostrorum cura, & expensis detectum, & acquisitum fuit.