Rvrsvs † non oberit, ſi quis pro Bodini ſententia perpendat doctrinam Andreæ de Iſernia in cap. 1. §. præterea, verſ. Ratione peccati, num. 53. de prohib. feud. alienat. & in §. nec Dominus, verſ. Hoc caſu, num. 45. quẽ refert, & ſequitur Hieron. de Monte in tract. de fin. regund. cap. 29. num. ult. Quatenus inquit, † Romanum Pontificem in Regno Siciliæ, quia ex eius conceſsione poſsidetur, proprietatis dominum manſiſſe, atque adeò in illo etiam in temporalibus iudicare poſſe, & declarare quòd Rex non alienet, quia intereſt eius ius proprietatis conſervare, & ut afflicti ſubditi à gravaminibus releventur. Nam ut hanc ſententiam veram eſſe concedamus, parum quidem ex ea ſupremæ Orbis Novi dominationi præiudicabitur. Etenim, † ut idem Andreas de Iſernia ibîdem, apertè ſupponit, & colligitur ex cap. ad Apoſtolicæ de re iud. lib. 6. Clement. Paſtoralis eodem, Siciliæ Regnum olim tam in ſpiritualibus, quàm in temporalibus ad Eccleſiæ Romanę patrimonium pertinebat ex antiqua illa Conſtantini donatione, & ab ea in feudum conceſſum fuit diverſis Comitibus, ac Regibus, ſub varijs pactionibus, & vectigalibus, ut refert Raphaël Volaterranus lib. 5. cõment. cap. Siciliæ, pag. 2. & lib. 2. Geograph. cap. 2. Facellus, Bernard. Corius, & Ioſeph. Carnevalius in hiſtor. Reg. Sicil. per totam, Forcatul. de Gallor. Imper. & Philoſoph. lib. 2. pag. 118. Carolus Sigonius de Regno Italiæ lib. 5. 6. & 7. & plurimi alij; quos late recenſet Borrellus de præſtan. Reg. Cathol. cap. 46. & cap. 47. ex num. 1313. Marta de iuriſdict. 1. part. car. 5. num. 8. & cap. 26. ex num. 6. ad 34. Scaccia de appellat. quæſt. 7. num. 76. & ſeqq. & quæſt. 8. num. 110. Thom. Bozius de ſign. Ecclef. Dei lib. 17. c. 4. & Marinus Freccia, qui omniũ Regum, & inveſtiturarum nomenclaturam, inchoando à Conſtantini donatione ordinate recenſet, in tract. de ſubfeudis rub. de antiq. ſtat. Reg. num. 51. & rub. de offic. Mag. Cancel. num. 25. Vnde † mirũ non eſt, quòd Summi Pontifices in eo Regno ſuprà dicto iure aliquando uſi fuerint, quod ad has provincias Indiarũ Occidentaliũ trãſferri non poteſt, nec debet, in quibus (ut diximus) nulla eiuſmodi feudi reſervatio invenitur, & id quod ab Eccleſia conceſſum fuit, ab ea antea non poſsidebatur; ſed Regum noſtrorum curâ, & expenſis detectum, & acquiſitum fuit.