QVAE [sect. 1] superioribus libris de iuribus, ac titulis, qui Novi Orbis inquisitionem, & acquisitionem iustam, & legitimam reddere possunt, adeo lato sermone discussimus, praeiudicio quodam ostendunt, longe iustiorem, & tutiorem eiusdem retentionem, & possessionem iudicari debere. Constat namque [sect. 2] facilius aliquid retineri, quam de novo induci, & multa ab initio fieri prohiberi, quae tamen facta tenere, ac tolerari solent, l. patre furioso 8. D. de ijs qui sunt sui, l. 1. & quamvis autem, D. de postul. l. favor. D. de sponsalib. l. ult. de ritu nuptiar. l. 1. C. de usu, & habit. cap. ad Apostolicam de Regular. Cap. quemadmodum de iureiuran. cap. si vir. distin. 23. cap. nec illud 30. quaest. 5. cap. unico in fine de voto lib. 6. ubi in hanc sententiam citatur illud Ovidij lib. 5. de Tristib. eleg. 7.