Vt interim taceamus, [sect. 71] etiam in Regno Siciliae omnimodam exemptionem ab Imperio agnoscere eundem Iserniam, & alios, quos refert, & sequitur Camill. Borrellus dict. cap. 47. num 5. & 13. & novissime Ioseph. de Rusticis in comment. ad leg. cum avus, de condit. & demonstr. lib. 5. cap. 10. num. 32. Et feudum, [sect. 72] quod pro eodem Regno, & Neapolitano, Corsico, & alijs a nostris Hispaniae Regibus Ecclesiae Romanae persolvitur, nequaquam efficere, quin ipsi Reges omnino liberi. & Monarchae in eisdem, & alijs, & omnia Regnis esse, & appellari possint, & omnia Regalia habere, & exercere. Quia [sect. 73] Papae subesse nihil de iure huius superioritatis imminuit, ut bene concludit Borrellus supra, cap. 48. num. 12. & ipse, dum praedicta Regna in feudum concedit, omnem Regiae potestatis plenitudinem cum eisdem praerogativis, Regalijs, & superioritatibus confert, quae erat apud Ecclesiam Romanam, ut post alios docet Cepola de servit. urban. praed. cap. de portu, col. 1. Paris de Puteo in tract. de syndicatu, verb. Sententia, cap an si dictum capitulum, in fine, Ioan. Vincentius de Anna in rep. Const. constitutionem divinae memoriae, num 7. Menoch. cons. 92. num. 92. & seqq. vol. 1. Et plurimi alij, [sect. 74] quos ad eandem Monarchiam Siciliae in temporalibus asserendam, congessit Marinus Freccia d. rub. de antiq. stat. Reg. num 58. vers. Hodie tamen, ubi docet, quod Ecclesia hodie in Regno Siciliae nihil obtinet praeter annuum censum, omnibus alijs iuribus in Regem, & eius haeredes translatis, & Camill. Borrelus d. cap. 48. per totum. Qui postea cap. 53. & cap. 71. num. 7. latissime probat, non solum in temporalibus, verumetiam in spiritualibus Reges nostros quoad illud Regnum Monarchas appellari posse; [sect. 75] quoniam in eo Legati de latere Sedis Apostolicae cum plenissima super omnes Praelatos Ecclesticos eiusdem Regni potestate, ac iurisdictione constituti sunt, ex concessione Vrbani II. R. P. Rogerio Nortmanno, tunc Comiti Siciliae & Calabriae, eiusque filijs, haeredibus, & successoribus in perpetuum facta, anno Domini 1099. tertio Nonas Iulij, cuius verba ibi ad litteram refert, & extant etiam apud Thom. Facellum rer. Sicul. decad. 2. lib. 7. cap. 1. Marianam de rebus Hispaniae lib. 10. cap. 5. Gaufredum Monachum de rebus a Nortmannis in Italia gestis, lib. 4. cap. 29. Ioseph. Carneval. Siculum lib. 1. de histor. Sicil. Ioan. Lucam Barberium in capit. Brevium Sicil. Hieronym. Zurita lib. 3. Annal. Aragon. cap. 68. Francis. Maurolicum in compend. rer. Sicanicar. lib. 3. fol. 98. Cuius Bullae vitute, ut ijdem Auctores recensent, Reges Sicilae ex eo tempore ibi Tribunal tenent, quod Monarchiae appellatur, in quo introducuntur appellationes ab eius Regni Praelatis, & ad suos Regios Magistratus devol vuntur, ibique uti a Legatis de latere causae deciduntur. Et idem novissime tradit Marius Muta ad cap. 3. Regis Ferdin. num. 25. fol. 378. tom. 3. sup. cap. Reg. Sicil. inquiens, quod Siciliae Reges, per intermediam personam Comitis Rogerij, ferunt a Summo Pontifice investiti de spiritualibus.