Vt interim taceamus, † etiam in Regno Siciliæ omnimodam exemptionem ab Imperio agnoſcere eũdem Iſerniam, & alios, quos refert, & ſequitur Camill. Borrellus dict. cap. 47. num 5. & 13. & noviſsimè Ioſeph. de Ruſticis in cõment. ad leg. cùm avus, de condit. & demonſtr. lib. 5. cap. 10. num. 32. Et feudum, † quod pro eodem Regno, & Neapolitano, Corſico, & alijs à noſtris Hiſpaniæ Regibus Eccleſiæ Romanæ perſolvitur, nequaquam efficere, quin ipſi Reges omnino liberi. & Monarchæ in eiſdem, & alijs, & omnia Regnis eſſe, & appellari poſſint, & omnia Regalia habêre, & exercêre. Quia † Papæ ſubeſſe nihil de iure huius ſuperioritatis imminuit, ut benè concludit Borrellus ſuprà, cap. 48. num. 12. & ipſe, dum prædicta Regna in feudum concedit, omnem Regiæ poteſtatis plenitudinem cum eiſdem prærogativis, Regalijs, & ſuperioritatibus confert, quæ erat apud Eccleſiam Romanam, ut poſt alios docet Cepola de ſervit. urban. præd. cap. de portu, col. 1. Paris de Puteo in tract. de ſyndicatu, verb. Sententia, cap an ſi dictum capitulum, in fine, Ioan. Vincẽtius de Anna in rep. Conſt. conſtitutionem divinæ memoriæ, num 7. Menoch. conſ. 92. num. 92. & ſeqq. vol. 1. Et plurimi alij, † quos ad eandẽ Monarchiam Siciliæ in temporalibus aſſerendam, congeſsit Marinus Freccia d. rub. de antiq. ſtat. Reg. num 58. verſ. Hodie tamen, ubi docet, quòd Eccleſia hodie in Regno Sicilę nihil obtinet præter annuum cenſum, omnibus alijs iuribus in Regẽ, & eius hæredes trãslatis, & Camill. Borrelus d. cap. 48. per totum. Qui poſteà cap. 53. & cap. 71. num. 7. latiſsimè probat, non ſolùm in temporalibus, verùmetiam in ſpiritualibus Reges noſtros quoad illud Regnũ Monarchas appellari poſſe; † quoniã in eo Legati de latere Sedis Apoſtolicæ cum pleniſsima ſuper omnes Prælatos Eccleſticos eiuſdem Regni poteſtate, ac iuriſdictione conſtituti ſunt, ex cõceſsione Vrbani II. R. P. Rogerio Nortmanno, tunc Comiti Siciliæ & Calabriæ, eiuſque filijs, hęredibus, & ſucceſſoribus in perpetuũ factâ, anno Domini 1099. tertio Nonas Iulij, cuius verba ibi ad litteram refert, & extant etiam apud Thom. Facellũ rer. Sicul. decad. 2. lib. 7. cap. 1. Marianam de rebus Hiſpanię lib. 10. cap. 5. Gaufredum Monachum de rebus à Nortmannis in Italia geſtis, lib. 4. cap. 29. Ioſeph. Carneval. Siculum lib. 1. de hiſtor. Sicil. Ioan. Lucam Barberium in capit. Brevium Sicil. Hieronym. Zurita lib. 3. Annal. Aragon. cap. 68. Franciſ. Maurolicum in compend. rer. Sicanicar. lib. 3. fol. 98. Cuius Bullæ vitute, ut ijdem Auctores recenſent, Reges Sicilæ ex eo tempore ibi Tribunal tenẽt, quod Monarchiæ appellatur, in quo introducũtur appellationes ab eius Regni Prælatis, & ad ſuos Regios Magiſtratus devol vuntur, ibiq́ue uti à Legatis de latere cauſæ deciduntur. Et idem noviſsimè tradit Marius Muta ad cap. 3. Regis Ferdin. num. 25. fol. 378. tom. 3. ſup. cap. Reg. Sicil. inquiens, quòd Siciliæ Reges, per intermediam perſonam Comitis Rogerij, ferunt à Summo Pontifice inveſtiti de ſpiritualibus.