Quae omnia, [sect. 76] eo magis notare, & repetere volui, quoniam his temporibus maximé hic articulus Monarchiae Siculae in spiritualibus disputatus, & exagitatus est, ob id, quod Illustrissim. Cardinal. Caesar Baron. in suis Annal. Ecclesiast. tom. undecimo ann. Christi 1097. num 18. cum multis sequentibus, supra dictis Auctoribus, aut non visis, aut insuper habitis, eam serio improbat, & rigidis, atque asperis verbis Pijssimos Reges nostros, ea utentes, succenset, Bullamque Vrbani II. commentitiam, vel nimis adulteratam esse ostendere nititur. Contra [sect. 77] quem tamen plures docti viri peculiares apologias scripserunt, & praecipue Illustrissimus, & Reverendissimus Dominus don Ioannes Beltranus a Guevara Archiepiscopus Compostellanus, quae iam typis vulgata licet sine Auctoris nomine, circumfertur. Quapropter Regijs edictis, & schedulis liber ille Baronij intercipi iussus est, ut tradit Iacobus Gordonus in sua Chronograph. anno 1610. pag. 495. quarum quaedam ad has Peruani Regni provincias expedita fuit, dar. en el Pardo 5. Ianuar. ann 1611. Cuius me executorem fecit [sect. 78] Excellentiss. Dominus D. Ioannes de Mendoca & Luna Montium Clarorum Marchio, eiusdem Regni ea tempestate dignissimus Prorex, & vigilantissimus Gubernator: de cuius quidem eximijs laudibus plura dicere possem, nisi iam utrique Orbi notissimae essent.