Quæ omnia, † eo magis notare, & repetere volui, quoniam his temporibus maximé hic articulus Monarchiæ Siculæ in ſpiritualibus diſputatus, & exagitatus eſt, ob id, quòd Illuſtriſsim. Cardinal. Cæſar Baron. in ſuis Annal. Eccleſiaſt. tom. undecimo ann. Chriſti 1097. num 18. cum multis ſequẽtibus, ſupra dictis Auctoribus, aut non viſis, aut inſuper habitis, eam ſeriò improbat, & rigidis, atque aſperis verbis Pijſsimos Reges noſtros, eâ utentes, ſuccenſet, Bullamque Vrbani II. commentitiam, vel nimis adulteratam eſſe oſtendere nititur. Contra † quem tamen plures docti viri peculiares apologias ſcripſerunt, & præcipuè Illuſtriſsimus, & Reverendiſsimus Dominus don Ioannes Beltranus à Guevara Archiepiſcopus Compoſtellanus, quę iam typis vulgata licèt ſine Auctoris nomine, circumfertur. Quapropter Regijs edictis, & ſchedulis liber ille Baronij intercipi iuſſus eſt, ut tradit Iacobus Gordonus in ſua Chronograph. anno 1610. pag. 495. quarum quædam ad has Peruani Regni provincias expedita fuit, dar. en el Pardo 5. Ianuar. ann 1611. Cuius me executorem fecit † Excellentiſſ. Dominus D. Ioannes de Mendoça & Luna Montium Clarorum Marchio, eiuſdẽ Regni eâ tempeſtate digniſsimus Prorex, & vigilantiſsimus Gubernator: de cuius quidem eximijs laudibus plura dicere poſſem, niſi iam utrique Orbi notiſsimæ eſſent.