De seudis [sect. 79] autem, quae ab Hispaniae Regibus ob aliqua Regna, & Provincias, quas possident, & ab alijs totius mundi Romanae Ecclesiae recognoscuntur, plura tradit Camillus Borrellus dicto tractatu de praestantia Regis Catholici, cap. 46. & 47. Thomas Bozius de signis Ecclesiae lib. 17. cap. 4. Ioannes Azorius 2. part. Institutionum Moralium, lib II. Cap. 2. Vers. Secundo quaeritur, Ioan. Bapt. Lupus in tract. de illegitimis, commen. 3. §. 3. num. 18. cum seqq. & lib. 4. cap. 34. pag. 512. & latissime Marta dict. tractat. de iurisdict. l. par. cap. 5. & cap. 18. ex num. 11. & cap. 20. ex num. 17. & cap. 26. & sequentibus. Et potuit [sect. 80] allegare Gregorij Septimi Romani Pontificis epistolas lib. 1. epistol. 7. & lib. 4. epistol. tom. 3. epist. Rom. Pontif. quas refert Baron. tom. 8. annal. Ecclesiastic. anno 701. num. 16. & Fr. Ioan a Ponte in conven. utriusque Monarchiae lib. 1. cap. 6. §. 4. quibus Hispaniae Regnum ab antiquis Gothorum Regibus Romanae Ecclesiae quoad dominium directum concessum fuisse, ostendit, & certa annui tributi praestatione gravatum.