Sed hoc [sect. 81] ut verum fuisse admittamus, ex sola pietate, & veneratione, quam erga Apostolicam Sedem Reges illi ostendere voluerunt, processit. postea autem Hispania Maurorum invasione occupata, & deinceps ab antiquis incolis absque ullo imperij, vel Pontificum auxilio recuperata, pristinam libertatem accepit, & Ecclesia ius illud, quod habere potuit, amisit, iuxta tradita a glossa in cap. Adrianus 63. distinct. Chassaneo in Catalogo gloriae mund. par. 5. consider. 27. & Zamalloa lib. 11. c. 7. Et ita [sect. 82] licet in Aragoniae Regno Ramirus Primus, & post eum Petrus Secundus antiquum illud feudum agnoverint, & quo maiori honore Christi Vicarium prosequerentur, fasces maiestatis Romano Pontisici submittentes, eius clientes, beneficiarios, seu feudatarios esse professi fuerint, ut tradunt Marta, Bozius, & Azorius ubi supra Zurita lib. 2. annal. cap. 5. a num 1204. Mariana de reb. Hispan. lib. 6. cap. 7. & novissime Ioan. Bricius Martinez in historia S. Ioan. de la Pena lib. 4. cap. 20. ex pag. 677. & pag. 525. Postea tamen, cum id factum (licet ob piam mentem laudandum) Regni Proceres, & milites aegre tulissent, Iacobus Rex eiusdem Petri filius, quamvis a Romano Pontifice Gregorio X. requisitus, censum a patre constitutum solvere renuit, asserens, illud invalide, & illegitime factum, Regnorumque suorum rationem, quae suo, & maiorum robore, ac viribus, a faucibus Saracenorum fuerunt erepta, neminem in temporalibus debere in superiorem agnoscere, ut refert idem Zurita lib. 3. annal. cap. 87. Anno 1274. & lib. 4. cap. 37. anno 1283. Gregor. Lopez Madera in Monarch. Hispan. cap. 2. fol. 12. Calistus Remirez in tract. de lege Regia Aragoniae, ยง. 2. num. 37. & 38. Molinus de pact. nupt. lib. 1. cap. 2. num 18. & Ioan. Bricius Martinez ubi supra, ubi addit, Alfonsum [sect. 83] Aragoniae Regem de Pontificis manu Regni sui coronam accipere noluisse, ne in temporalibus se ei ullo modo subiectum esse crederetur.