Sed hoc † ut verum fuiſſe admittamus, ex ſola pietate, & veneratione, quam erga Apoſtolicam Sedẽ Reges illi oſtendere voluerunt, proceſsit. poſteà autẽ Hiſpaniâ Maurorum invaſione occupatâ, & deinceps ab antiquis incolis abſq; ullo imperij, vel Põtificũ auxilio recuperata, priſtinam libertatem accepit, & Eccleſia ius illud, quod habere potuit, amiſit, iuxta tradita à gloſſa in cap. Adrianus 63. diſtinct. Chaſſaneo in Catalogo gloriæ mund. par. 5. conſider. 27. & Zamalloa lib. 11. c. 7. Et ita † licèt in Aragoniæ Regno Ramirus Primus, & poſt eum Petrus Secundus antiquum illud feudum agnoverint, & quo maiori honore Christi Vicarium proſequerentur, faſces maieſtatis Romano Pontiſici ſubmittentes, eius clientes, beneficiarios, ſeu feudatarios eſſe profeſsi fuerint, ut tradunt Marta, Bozius, & Azorius ubi ſuprà Zurita lib. 2. annal. cap. 5. à num 1204. Mariana de reb. Hiſpan. lib. 6. cap. 7. & noviſsimè Ioan. Bricius Martinez in hiſtoria S. Ioan. de la Peña lib. 4. cap. 20. ex pag. 677. & pag. 525. Poſteà tamen, cùm id factum (licèt ob piam mentem laudandum) Regni Proceres, & milites ægrè tuliſſent, Iacobus Rex eiuſdem Petri filius, quamvis à Romano Pontifice Gregorio X. requiſitus, cenſum à patre conſtitutum ſolvere renuit, aſſerens, illud invalidè, & illegitimè factum, Regnorumq́ue ſuorum rationem, quæ ſuo, & maiorum robore, ac viribus, à faucibus Saracenorum fuerunt erepta, neminem in temporalibus debere in ſuperiorem agnoſcere, ut refert idem Zurita lib. 3. annal. cap. 87. Anno 1274. & lib. 4. cap. 37. anno 1283. Gregor. Lopez Madera in Monarch. Hiſpan. cap. 2. fol. 12. Caliſtus Remirez in tract. de lege Regia Aragoniæ, §. 2. num. 37. & 38. Molinus de pact. nupt. lib. 1. cap. 2. num 18. & Ioan. Bricius Martinez ubi ſuprà, ubi addit, Alfonſum † Aragoniæ Regẽ de Pontificis manu Regni ſui coronam accipere noluiſſe, ne in temporalibus ſe ei ullo modo ſubiectum eſſe crederetur.