Est autem [sect. 85] adeo verum, Reges Hispaniae, absolute loquendo, Ecclesiae feudatarios non esse, & dempta, Fidei & Religionis Causa, Summum Pontificem in temporalibus superiorem non recognoscere, iuxta ea quae diximus sup. lib. 2. cap. 22. num. 49. ut merito dicere potuerit Pet. Gregor. lib. 26. de Repub. cap 5. num. 7. [sect. 86] magis independentes ab ea esse, quam Imperatores. Imperatores namque [sect. 87] recipiunt diadema a Summo Pontifice, & ei speciale iuramentum fidelitatis praestant, de quo in cap. tibi Domino 63. distinctio. clement. 1. de iur. iurand. iunctis alijs, quae late congerit Marta dict. 1. part. cap. 5. per totum, Paramus dict. opin. 3. num. 80. & Camillus Borrellus in summ. decis. 1. part. titul. 57. titul. 68. & in tract. de magistrat. edict. lib. 1. cap. 14. numer. 77. ita [sect. 88] ut Imperator, qui Ecclesiae non praestat auxilium contra schismaticos, periurus sit, ut probat Palacius Rubeus in tract. de Reg. Navar. 4. par. §. 3. in sine. Atvero [sect. 89] Reges Hispaniae, Galliae, & alij, qui liberi sunt, hoc speciali iuramento non adiguntur, licét verum sit, quod pro eximia pietate, & religione, qua pollent, tempore quo coronantur, iuramentum de Ecclesia pro virili defendenda praestare solent, ut tradit idem Palacius ubi supra, 5. part. §. 1. Ioseph. Steph. in tract. de osculat. ped Summ. Pontifi. c. 14 Ribadeneira de Principe Christiano lib. 2. cap. 17 & plura congerens Ioan. Bapt. Valencuela in monit. contra Venet. 7. part. num. 96. & seqq. Et [sect. 90] per legatos suos eidem Romano Pontifici obedientiam praestare solent, cum noviter Reges creantur, vel pro Regnis, aut provincijs, quas sibi de novo subijciunt, ut bene ostendit Tho. Bozius de sign. Eccl. Dei lib. 17. cap. 5. ad finem. vbi etiam observat, [sect. 91] Catholicos Hispaniae Reges iam inde a temporibus Concilij Toletani Sexti, eam sibi legem imposuisse, ut Rex, qui inciderit in haeresim, sit excommunicatus, & exterminandus. Quam [sect. 92] Ferdinandus V. renovavit anno 1492. eodem nimirum, quo Indiae Occidentales sunt detectaae, instituitque severissimum Inquisitionis Tribunal, cui Reges etiam subiectos esse, ob dictum Canonem, sancivit. Quod Vasaeus etiam testatur in Chronic. Hispan. & Marta dict. cap. 26. num. 94. his verbis: Item Rex Castellae antequam Rex fiat, iuramento speciali subijcit se, & totum suum dominium Sanctissimo severissimae Inquisitionis Tribunali.