Quibus [sect. 4] simile est, quod ab Vlpiano pro regula constituitur in l. invitus 156. §. cui damus, D. de regul. iur. & in l. 1. §. is autem, D. de superficieb. eum scilicet, cui rem non habenti damus actionem, eidem possidenti exceptionem multo magis competere: circa quam plura congerunt Decius Maynericus, Cagnol. Ferrarius, Pet. Faber, & Raevard. ibidem.