Et ex [sect. 5] eodem principio descendit, ut facilius toleretur ius quaesitum, quam acquirendum, l. 2. §. ex his, l. pluribus, §. ult. D. de verb. obligat. l. ut pomum, §. 1. D. de servit. Quemadmodum ex diverso facilius impeditur ius competiturum, quam extinguatur acquisitum, l. Papinianus, §. si conditioni, & ibi glos. D. de inoff. testam. Est [sect. 6] enim retentionis, & conservationis causa favorabilior, quam acquisitionis, l. pure D. de doli except. l. militis codicillis, §. veteranus, D. de milit. testam. [sect. 7] Et ideo facilius conceditur retentio, quam nova acquisitio, l. si repetendi, C. de condict. ob caus. l. per retentionem, C. de usuris, l. Paulus, D. de doli except. notat Baldus in l. licet, num. 2. D. de acquir. poss. dicens, quod iura promptiora sunt in retinendo, quam in acquirendo, Cephal. cons. 68. n. 20. to. 1. & cons. 151. n. 7. & cons. 289. n. 5. to. 2. Ruyn. cons. 66. n. 17. lib. 1. Craveta cons. 6. n. 98. Pet. Surdus cons. 551. n. 21. Rota Roman. sacri Palacij decis. 295. n. 2. part. 2. Menoch. de retinen. possess. remed. 3. n. 979. Georg. Acatius lib. 2. de privileg. iur. civil. cap. 5. num. 79.