Et ideo [sect. 10] recte docuisse videtur Abbas in c. Iudaei n. 2. de Iudaeis, quem refert, & sequitur Valencuela cons. 4. n. 36. statutum, quod prohibit acquisitionem, non prohibere acquisitorum retentionem, & Alexander cons. 83. incip. Visa facti narratione, num. 4. lib. 2. Vbi ait, [sect. 11] quod statutum loquens contra ingredientem possessionem, non habet locum in retinente ipsam antea sibi traditam; nam ingredi est, quando ab initio ingreditur, l. clam possidere in princ. l. si id quod, §. I. D. de acqui. poss. & qui non apprehendit de novo, sed continuat possessionem, non dicitur eam ingredi, sed retinere, ut in d. l. si id quod, & in l. 1. C. commun. de legatis, & in cap. ex litteris de despons. impuber. c. Monachum 2. q. I. glos. verb. Innovare, in Clemen. 2. ut lite penden. Ioan. Andre. in rub. eod. tit. & Bertrand. cons. 253. incip. Testes, n. 1. vol. 2. ¶ His addere [sect. 12] possumus, quod licet vera, & vulgaris sit illa iuris regula, qua docemur, in dubijs, quae vel ex facto, vel ex iure proficiscuntur, tutiorem partem sequendam esse, cap. illud de Cleric. excomm. c. ad audientiam, &c. significafti el 2. de homicid. cum alijs. Haec tamen ante factum intelligi debet, nimirum, ut non possit quis facere id, de quo est dubium an sit prohibitum? Sed debeat abstinere. Nam post factum quis in dubio spoliari, aut re possessa privari non debet, vel facere actum positivum de cuius obligatione non constat. Quin potius tunc alia regula iuris succedit, quod in dubio, & pari causa melior est conditio possidentis, c. in pari de regul. iur. lib. 6. Quae procedit non folum in materia iustitiae, sed etiam aliarum virtutum, ut pluribus relatis resolvit Thom. Sanchez de matri. lib. 2. disp. 41. q. 3. & Nicolaus Garcia de beneficijs 7. p. cap. 2. n. II. & seqq. ubi aliqua huius doctrinae exempla prosequitur, & Dom. Covar. in Clem. si furiosus in princ. 1. part. n. 9. Salzedo in praxi cap. 14. litt. C. Avila de censuris 7. part. disp. 3. dub. 9. & Salas de legib. tract. 8. disput. unica, sect. 20. & seqq. Et idem consuluit in modo in practicandi duas opiniones contrarias Hostiensis, & Innocentij AEgid. Bellamera in cap. ex conquaestione, num. 12. de restit. spoliat. quem refert Pacianus de probation. lib. 1. cap. 69. num. 21.