Qvintvs denique liber de Regalibus, sive Regio Indiarum fisco, & eius iuribus, & reditibus sermonem instituet. In quo sigillatim de huius Novi Orbis diuitijs agemus: De tributis, & vectigalibus, & duobus decimarum novenis, quae in eo Regi penduntur: De poenis Camerae, & commissis mercium prohibitarum, vel in registris non professarum ad fiscum spectantibus. De auro, & argento, alijsque metallis, smaragdis, margatitis, salinis, argento vivo, thesauris, & monumentis, & quota horum pars ad fiscum pertineat. De mercatura, & mercatoribus Indiarum, eorumque iudicibus, sive consulibus, & varijs quaestionibus, quae circa eorum iurisdictionem, & mercatorum stylum quotidie nascuntur. De alio rei dominicae membro, quod ex venditionibus & renuntiationibus officiorum colligitur. Circa quod plurimae, utilissimae que quaestiones excitantur, & resolvuntur. Et de iudicibus, sive officarijs Regijs, qui in his partibus rei dominicae exigendae, &, administrandae praeiciuntur, eorumque munere, potestate, iurisdictione, & rationum redditione. Et ustimo de alijs maioribus computatoribus, sive rationalibus noviter constitutis, & de eorum tribunali, officio & iurisdictione.