Interim [sect. 5] vero dum haec ultimam manum recipiunt, & exoptatam lucem respiciunt, non potui non Regem nostrum Potentissimum, & Christianissimum summis votis, ac precibus exorare, ut qua solet cura, & pietate Indorum conversioni, & conservationi provideat, paternis hac in re, & avitis ac proavitis vestigijs insistens, idoneosque & fideles tanti operis administros in spiritualibus & temporalibus eligens, quos etiam, & reliquos pariter Hispanos, aut alienigenas, qui in his regionibus commorantur, moneo, atque obtestor, ut se cum eisdem Indis humane, & suaviter gerant, & ab iniurijs, molestijs, & vexationibus, quae miseris illis inferri solent, abstineant, praedicationis, ac propagationis Fidei ministerium super omnes divitias attendentes, & procurantes; quam [sect. 6] certum est non in atrocitate, sed in suavitate, & pietate consistere, ut de patria potestate loquens dixit I. C. in l. Divus, D. ad. leg. Pomp. de parricid. & Nos pluribus suprá lib. c. cap. 17. & cap. 9. num. 21. & 22.