Primordia [sect. 7] enim conversorum, ut D. Isidor. inquit lib. 2. sent. cap. 8. & D. Gregor. lib. 24. moral. cap. 7. blandis resovenda sunt modis, ne si ab asperitate incipient, exterriti ad priores lapsus recurrant. Qui enim conversum sine lenitate erudit, exasperare potius, quam corrigere novit. [sect. 8] Iugum quippe Christi suave est, & onus eius leve, ut habetur Matth. cap. 11. in sine, eaque propter ibidem subiungitur: Venite ad me omnes, qui laboratis, & onerati estis, & ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, & discite ad me, quia mitis sum, & humilis corde, & invenietis requiem animabus vestris. Et Psal. 33. & 1 Petri 2: Gustate & videte, quoniam suavis st Dominus: Beatus vir, qui sperat in eo. Quod [sect. 9] Indi haudquaquam credere poterunt, si post susceptam Christianam Religionem, maioribus, ac gravioribus oneribus, & laboribus, quam olim sub infidelibus dominis opprimantur. Quin potius vereri possumus, ne in se ipsis experiri, & in nos contorquere valeant [sect. 10] verba illa Deuteron. cap. 28: Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus in fame, & siti, & nuditate, & omni penuria: & ponet iugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat. Adducet Dominus super te gentem de longinquo, & de extremae terrae finibus in similitudinem Aquilae volantis cum impetu; cuius linguam intelligere non possis, gentem procacissimam, quae non deferat seni, nec misereatur parvuli.