Primordia † enim converſorum, ut D. Iſidor. inquit lib. 2. ſent. cap. 8. & D. Gregor. lib. 24. moral. cap. 7. blandis reſovenda ſunt modis, ne ſi ab aſperitate incipient, exterriti ad priores lapſus recurrant. Qui enim converſum ſine lenitate erudit, exaſperare potius, quàm corrigere novit. † Iugum quippe Chriſti ſuave eſt, & onus eius leve, ut habetur Matth. cap. 11. in ſine, eaq́ue propter ibîdem ſubiungitur: Venite ad me omnes, qui laboratis, & onerati eſtis, & ego reficiam vos. Tollite iugum meum ſuper vos, & diſcite ad me, quia mitis ſum, & humilis corde, & invenietis requiem animabus veſtris. Et Pſal. 33. & 1 Petri 2: Guſtate & videte, quoniam ſuavis ſt Dñs: Beatus vir, qui ſperat in eo. Quod † Indi haudquaquam credere poterũt, ſi poſt ſuſceptam Chriſtianam Religionem, maioribus, ac gravioribus oneribus, & laboribus, quàm olim ſub infidelibus dominis opprimantur. Quin potius vereri poſſumus, ne in ſe ipſis experiri, & in nos contorquere valeant † verba illa Deuteron. cap. 28: Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus in fame, & ſiti, & nuditate, & omni penuria: & ponet iugum ferreum ſuper cervicem tuam, donec te conterat. Adducet Dominus ſuper te gentem de longinquo, & de extremæ terræ finibus in ſimilitudinem Aquilæ volantis cum impetu; cuius linguam intelligere non poſſis, gentem procaciſsimam, quæ non deferat ſeni, nec miſereatur parvuli.