Etenim [sect. 11] peiori hodie, & duriori conditione Indi ab iniustis aliquibus, & saevis hominibus tractari reperiuntur, quam olim Iudaei, dum in AEgypto captivi fuerunt; de quibus inquit Philo. lib. 1. de vita Moysis: [sect. 12] Quasi belli iure captivos, aut emptos de lapide cogebat eos ad opera servilia. Et strictius Scriptura Exodi cap. q. 1. : Ad amaritudinem perducebant eos operibus duris luti, & lateris, omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur: oderantque filios Israel AEgyptij, & affligebant illudentes eis, &c. Nam [sect. 13] in Iudaeis videmus, non obstantibus laboribus, & miserijs illius captivitatis, quae octuaginta quinque annis durasse dicitur, ut probat Pererius in comment. sup. Exod. cap. 5. disput. 6. supra modum auctos, & multiplicatos fuisse: Vnde dicit Scriptura Exodi dict. cap. 1: Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, & crescebant; ita ut sexcenta millia hominum exierint de AEgypto praeter pueros, & foeminas. Et hoc est quod [sect. 14] Deus inter alia voluit significare in rubo, ubi Moysi apparuit, qui ardebat, & non consumebatur, ut communiter Doctores exponunt Exodi 3. & Ioseph. lib. 2. antiquit. Iudaic. cap. 12. Indi [sect. 15] vero, eodem sermé tempore, ut plurimum deleti, & extincti sunt, ita ut Deo possint dicere, quod Danielis 3. Iudaeorum nomine legitur: Domine, imminuti sumus plusquam omnes gentes: sumusque humiles in universa terra hodie. Et illud Martialis in Distichis: