Etenim † peiori hodie, & duriori conditione Indi ab iniuſtis aliquibus, & ſævis hominibus tractari reperiuntur, quàm olim Iudæi, dum in Ægypto captivi fuerunt; de quibus inquit Philo. lib. 1. de vita Moyſis: † Quaſi belli iure captivos, aut emptos de lapide cogebat eos ad opera ſervilia. Et ſtrictiùs Scriptura Exodi cap. q. 1. : Ad amaritudinem perducebant eos operibus duris luti, & lateris, omniq́ue famulatu, quo in terræ operibus premebantur: oderantq́ue filios Iſraël Ægyptij, & affligebant illudentes eis, &c. Nã † in Iudæis videmus, non obſtantibus laboribus, & miſerijs illius captivitatis, quæ octuaginta quinque annis duraſſe dicitur, ut probat Pererius in comment. ſup. Exod. cap. 5. diſput. 6. ſupra modum auctos, & multiplicatos fuiſſe: Vnde dicit Scriptura Exodi dict. cap. 1: Quantoq́; opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, & creſcebant; ita ut ſexcenta millia hominum exierint de Ægypto præter pueros, & fœminas. Et hoc eſt quod † Deus inter alia voluit ſignificare in rubo, ubi Moyſi apparuit, qui ardebat, & non conſumebatur, ut communiter Doctores exponunt Exodi 3. & Ioſeph. lib. 2. antiquit. Iudaic. cap. 12. Indi † verò, eodem ſermé tempore, ut plurimũ deleti, & extincti ſunt, ita ut Deo poſsint dicere, quod Danielis 3. Iudęorum nomine legitur: Domine, imminuti ſumus pluſquàm omnes gentes: ſumuſq́ue humiles in univerſa terra hodie. Et illud Martialis in Diſtichis: