Quae omnia [sect. 17] Christiani, qui se Evangelij ministros, & praecones vocant, non solum ab Indis, quantum possibile sibi esset, arcere, verum & in se ipsis potius suscipere serventi Charitate debuissent, ne quod illis scandalum in Fidei susceptione, aut impedimentum in eius progressu, & meditatione generaretur: quae [sect. 18] corporis requiem, & vacuum ab alijs curis, & anxietatibus animum, absque dubio desiderat, iuxta illud psal. 45: Vacate & videte, quoniam ego sum Deus, quod ita exponit D. Augustin. in Psalm. 70. fol. 310. col. 2. tom. 8. Et ne in illud inciderent, [sect. 19] quod Matthae. cap. 23. reprehenditur: Alligant autem onera gravia, & importabilia, & imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere. Sed potius omnes ore uno [sect. 20] Davidicum carmen occinere possent, psalm. 118. pax multa diligentibus legem tuam, & non est illis scandalum. Vel [sect. 21] cum Divo Paulo 2. Corinth. 11. 29: Quis infirmatur, & ego non infirmor? Quis scandalizatur, & ego non uror?