Quæ omnia † Chriſtiani, qui ſe Evãgelij miniſtros, & præcones vocant, non ſolùm ab Indis, quantum poſsibile ſibi eſſet, arcêre, verùm & in ſe ipſis potius ſuſcipere ſerventi Charitate debuiſſent, ne quod illis ſcandalum in Fidei ſuſceptione, aut impedimentum in eius progreſſu, & meditatione generaretur: quę † corporis requiem, & vacuum ab alijs curis, & anxietatibus animum, abſque dubio deſiderat, iuxta illud pſal. 45: Vacate & videte, quoniam ego ſum Deus, quod ita exponit D. Auguſtin. in Pſalm. 70. fol. 310. col. 2. tom. 8. Et ne in illud inciderent, † quod Matthæ. cap. 23. reprehenditur: Alligant autem onera gravia, & importabilia, & imponunt in humeros hominum, digito autem ſuo nolunt ea movere. Sed potius omnes ore uno † Davidicum carmen occinere poſſent, pſalm. 118. pax multa diligentibus legem tuam, & non eſt illis ſcandalum. Vel † cum Divo Paulo 2. Corinth. 11. 29: Quis infirmatur, & ego non infirmor? Quis ſcandalizatur, & ego non uror?