Et [sect. 22] licet 1. Reg. cap. 8. cum Israelitae a Samuele Regem sibi dari petijssent, qui more gentium, & nationum sibi imperaret, hoc ius illius futurum Scriptura recenseat: Filios vestros tollet, & ponet in curribus suis, facietque sibi equites, & praecursores quadrigarum suarum, & constituet sibi tribunos, & centuriones, & aratores agrorum suorum, messores segetum, & fabros armorum, & curruum suorum. Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, & focarias, & panificas. Agros quoque vestros, & vineas, & oliveta optima tollet, & dabit servis suis, sed & segetes vestras, & vinearum redditus addecimabit, ut det Eunuchis & famulis suis. Servos etiam vestros, & ancillas, & invenes optimos, & asinos auferet, & ponet in opera suo. Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi, & clamabitis in die illa a facie Regis vestri, quem elegistis vobis, & non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petijstis vobis Regem. Quae omnia similia ijs esse videntur, quae a malis Christianis passim cum Indis pauperibus siunt.