Et † licèt 1. Reg. cap. 8. cùm Iſraëlitæ à Samuele Regem ſibi dari petijſſent, qui more gentium, & nationum ſibi imperaret, hoc ius illius futurum Scriptura recenſeat: Filios veſtros tollet, & ponet in curribus ſuis, facietq́ue ſibi equites, & præcurſores quadrigarum ſuarum, & conſtituet ſibi tribunos, & centuriones, & aratores agrorum ſuorum, meſſores ſegetum, & fabros armorum, & curruum ſuorum. Filias quoque veſtras faciet ſibi unguentarias, & focarias, & panificas. Agros quoque veſtros, & vineas, & oliveta optima tollet, & dabit ſervis ſuis, ſed & ſegetes veſtras, & vinearum redditus addecimabit, ut det Eunuchis & famulis ſuis. Servos etiam veſtros, & ancillas, & invenes optimos, & aſinos auferet, & ponet in opera ſuo. Greges quoque veſtros addecimabit, voſq́ue erìtis ei ſervi, & clamabitis in die illa à facie Regis veſtri, quem elegiſtis vobis, & non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petijſtis vobis Regem. Quæ omnia ſimilia ijs eſſe videntur, quæ à malis Chriſtianis paſſim cum Indis pauperibus ſiunt.